Rozmiar: 15909 bajtów

- 47 -

1291, Juli 8. Nossen.

Johannes dictus de Ossina (Nossen) urkundet über einige, die Scholtisei in seinem Dorfe N. und die dasigen Unterthanen betreffende Vorgänge.

In nomine domini amen. Ego Johannes dictus de Ossina notum facio tenore presencium omnibus nunc existentibus et in posterum successuris, quod Petrus scultetus de Brem emit a Gozwino dicto Cincgrebe sculteciam in villa mea Ossina; ibi habebit tercium denarium de iudicio, tres mansus liberos, que omnia ipse et omnes eius successoris legitimi iure hereditario inperpetuum de mea voluntate ac consensu libere possidebunt. Inde prefatus Petrus et eius successores michi ac meis posteris omnia servicia, que villici aliorum militum suis dominis exhibent, similiter tenebuntur exhibere. Preterea sepe dictus Petrus promisit, quando necesse fuerit, michi servire cum spadone trium marcarum aut concedere, quem interea, quod sibi non reddidero, michi non sit in servicio simili obligatus. Noverint eciam universi, quod modum et ordinationem subsequentem omnes villani mei de Ossina commune habentes consilium unanimiter elegerunt, quod pro omni solutione et servitute, qua michi prius astricti fuerunt, hiis ex nunc deletis solvent michi de cetero et omnibus meis successoribus perpetuo de quolibet manso singulis annis quinque fertones argenti usualis ponderis et monete in tribus terminis, videlicet in festo sancte Walpurgis proxime afuturo decem scotos, in die sancti Bartolomei decem scotos et decem scotos in die sancti Nicolai. Tribus terminis sic completis, pro censu coque sex mensuras triplicis annone videlicet duas mensuras tritici, duas siliginis et duas avene in festo sancti Michaelis similiter solvere tenebuntur. Preterea prefati mei villani michi exhibebunt omnia servicia et ad singulas soluciones tenebuntur, quas dominus dux super suos magnos mansus sibi communiter posuerit, exhibendas. Et ut hoc omnia inviolabiliter observentur, presens instrumentum sigilli mei patrocinio ad maiorem firmitudinem roboravi. Acta sunt hec in Ossina anno domini M°.CC°.LXXXX. primo, presentibus hiis: domino Gozkoni (!) advocato in Munsterberch, Jo(hanne) filio Martini, Petro dicto de Libinouwe, Arnesto scultheto dicto de Altmanni villa, Friderico scultheto de Hertwigiswalde, Timone cive de Munsterberch, Wernhero dicto de Wazcinrode, Heidenrico dicto de Richinstein, Cobelone Longo cive in Munsterberch. Datum in die Kiliani per manum magistri Johannis in Munsterberch.

Or. Perg. An grünrothseidnen Schnüren das S. des Ausstellers, dessen ausführliche Beschreibung bei Pfotenbauer, Siegel S. 29 (No. 37) gegeben wird.
In tergo: Littera de Ossina. Nussin. von gleichzeitiger Hand. S. No. L.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów